1208, April 11

Papst Innocenz III. nimmt auf die Bitte des Abtes Marcus das Schottenkloster in Wien in den besonderen Schutz des apostolischen Stuhles und bestätiget demselben alle seine Besitzungen, Rechte und Privilegien.

Schlagworte: Schottenkloster

Literatur

Literatur- / Quellenverzeichnis: Hauswirth, 1859.

Stelle / Nr / Seite: FRA II/18, 1859), 17-19

Kommentar: iijidus Aprilis

Abbildungen

Transkription / Übersetzung:

Latein;
Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Marco abbati sancte Marie Wienne eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, acre religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam sancte Marie, in qua diuino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam in eodem loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiter obseruetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia impresentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum uel Principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. Liceat preterea uobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit, nisi artioris religionis obtentu, absque abbatis sui licentia de eo discedere. Discedentem uero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat uobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa uoce diuina officia celebrare. Prohibemus insuper, ut nulli liceat ecclesie uestre nouas et indebitas exactiones imponere, uel in uos aut ecclesiam uestram sine manifesta et rationabili causa excommunicationis vel interdicti sententiam promulgare. Sepulturam preterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorurn deuotioni et extreme uoluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati vel nominatim fuerint interdicti, nullus obsistat, salua tamen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte uero te, nunc eiusdem loci Abbate, uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu aut fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum guberna-tione ac sustentatione concessa sunt,usibus omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundotertioue commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem locp sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatinus et hie fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Ego Cinthius tt. sci. Laurentii in Lucina pbr. card. Ego Soffredus tt. sce Praxedis pbr. card. Ego Cencius scorum Johannis et Pauli pbr. card. tt. Pamachii. Ego Benedictus tt. sce. Susanne pbr. card. Ego Leo tt. sce. crucis in Jerusalem presbr. card. Ego Petrus Portuensis et sce. Rufine eps. Ego Johannes Albanen. eps. Ego Johannes Sabiensis eps. Ego Innocentius catholice ecclesie eps. Ego Nicholaus Tusculaneus eps. Ego Hugo Hostiensis et Velletrensis eps. Ego Gregorius sci. Georgii ad uelum aureum diac. cardinalis. Ego Guido sci. Nicholai in carcere tull. diacon. cardinal. Ego Johannes sce. Maria in via lata diac. card. Ego Gvala sce. Marie in porticu diac. card. Ego Octavianus scor. Sergii et Bachi diac. card. Dat. Laterani per manum Johannis sce. Marie in Cosmidin dia-con. card. sce Romane ecclesie cancellarii, iijidus Aprilis, indictione xii, incarnationis dominice anno MCCVIII. Pontificatus uero domni Innocentii pape III. anno vndecimo.

Archivangaben: 1208 IV 11; AT-StiAScho_SchottenOSB_1208 IV 11; Bleibulle Stiftsarchiv Schotten, Wien (http://www.schottenstift.at) Pergament

Zitierempfehlung
Wissensdatenbank zu St.Stephan, Schriftquellen, 2019.11.15
http://www.sanktstephan.at/quellen/__trashed/

Datum: 15.11.2019

bearbeitet: Barbara Schedl

erstellt: Barbara Schedl