1220, März 30

Herzog Leopold VI. (VII.) beurkundet die Schenkung, welche Graf Konrad von Hardegg dem Schottenkloster zu Wien mit Weingärten und äckern in Pulkau machte.

 

Schlagworte: Schottenkloster

Literatur

Literatur- / Quellenverzeichnis: Hauswirth, 1859.

Stelle / Nr / Seite: 24, Nr. 18

Kommentar: III. kalendas Aprilis Pez, Thesaur. VI, II, pag. 72, Nr. 121.; HAUSWIRTH, Schotten (=FRA II/18, 1859) S. 24, Nr. 18

Abbildungen

Transkription / Übersetzung:

Latein;
Livpoldus dei gracia dux Austrie et Styrie omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, salutem in perpetuum. Sciant omnes tam presentes quam futuri, quod dominus Chunradus comes de Hardecke contulit ecclesie Scotorum sancte Marie in Wienna duas uineas apud Pulkam in loco, qui uocatur Haselportze post obitum suum et terram arabilem, cuius fructu coluntur uinee ille; et ager ille sedet iuxta Pulkam in locis, qui uocantur in Rute, IIIIor agri in uno loco, ad eundem campum tria jugera pertinent, et sunt ex una parte ripe, in campo retro ecclesiam duo iugera, uersus uillam Schratental octo jugera; uinee iste sunt, quas plantauit primo Riperus senex iudex. In huius donationis memoria duas urnas uini de illis contulit uineis predictus comes ecclesie Scotorum in Wienna singulis annis, quam diu uiuet. Ipso uero decedente illas uineas cum agro prefato sine alicuius in mundo nec uxoris nec sobolis contradictione prefata possidebit ecclesia. Peccora uero et pecudes, que sunt in curia ecclesie apud Pulkam, in agro cornitis et suorurn successorum in perpetuum pascua accipient, sicut apud antecessores suos accipere consueuerunt. Vt autem donationem illam nullus in mundo ausu temerario infringere presumat, sigillis nostris et prefati comitis in omne euum fecimus roborari. Huius rei testes sunt. Dominus Vlricus archidiaconus et dominus Vlricus plebanus de Draeschirchen. Dominus Rudolfus de Potendorf. Dominus Marchwardus de Himperch et filii sui Irnfridus et Vlricus. Dominus Heinricus de Prunne. Dominus Helmwicus de Griezze. Rudgerus Stanturaz. Dominus Wido. Heinricus iudex. Rudgerus incisor. Chunradus sueuus. Dominus Reinoldus. Chunradus Wirt et Dietricus frater eius. Et de familia prefati comitis. Petrus plebanus et Hermannus capellanus eius. Heinricus diaconus. Isti sunt milites. Rudgerus Cengir et filius eius. Ortolfus et Chunradus filius eius. Hugo de Reits. Reichberus iudex et filius eius Perhtoldus. Chunradus Tocharius et Rudgerus filius eius. Actum publice in ecclesia sancti Stephani Wienne. Anno M. CC. XX. III. kalendas Aprilis.

Archivangaben: 1220 III 30; AT-StiAScho_SchottenOSB_1220 III 30; Zwei Siegel Stiftsarchiv Schotten, Wien (http://www.schottenstift.at) Pergament Auf der Rückseite der Urkunde finden sich die Worte:Hec sunt nomina illorum, qui equitauerunt cum abbate Mateo et cum plebano Petro et cum Judice Berchtoldo Cunradi comitis de Bleie in agris, quorum fructus pertinent ad culturam uinearum, quas predictus comes contulit ecclesie sancte Marie ad scotos in Wienna post obitum suum, scilicet Felix prepositus, Dermicius magister uinearum claustri, Martialis magister curie. Chunradus notarius. Rubertus filius eius. Rudegerus Dupibe. Dipolt. Rudgerus. Ripero. Chunradus Wirt et alii quam plures.

Zitierempfehlung
Wissensdatenbank zu St.Stephan, Schriftquellen, 2024.04.27
https://www.sanktstephan.at/quellen/1220-maerz-30/

Datum: 27.04.2024

bearbeitet: Barbara Schedl

erstellt: Barbara Schedl